[161] EPISTOLA LXI.

IOSEPHUS SCALIGER

SIBRANDO LUBBERTO.

Quum tuas literas accepi, res mihi erat cum molestissimo morbo, ut per eum neque cibum sumere, neque aliquid serij tractare licuerit, neque ad consueta munia me conferre. Quo magis spero me tibi diuturnum silentium meum probaturum, quod non statim ad tuas responderim, quum mihi nihil antiquius sit, quam ne quid committam, quod jure mecum expostulare possint amici. Nam officium literarum negligere non potest, nisi qui aut amicitiam ipsam negligit, aut amicis in odio esse cupit. Ego qui neutrius horum mihi conscius sum, nihil magis opto, quam ut tibi persuadeam, morbo, non negligentia, officium meum impeditum fuisse. Quum autem honesti hi juvenes Aquitani ad vos cogitarent, ut mihi nil gratius fuit, quam hanc occasionem mihi oblatam fuisse, ita facere non potui, quin illis has darem, quibus cognoscere possis neque te mihi animo excidisse, neque quo minus ad te scripserim, meam culpam esse. Quod de Tertulliano & Epiphanio ad me scribis, utinam illi oneri par esse possem, quam omnia velim tua caussa. Sed sunt alii, qui jam illam provinciam occupant, & praeterea aetas me admonet quam proxime absim a meta, ut nihil mihi suscipiendum sit, quod in medio cursu abrumpendum, tum etiam ne ad tam longum cursum me admittam, ut postea illa ducenda sint. Iam enim & ingenii senium, & memoriae morbus non patiuntur me longae peregrinationi committere. Sat est, si me norim ipsum, & nullam aliam mensuram mei quaeram praeter modulum meum. Lojolitae tamen hanc senectutem quietam non sinunt. Quotidie aliquid moliuntur. Ecce tantum odium est nostri, ut etiam me Scaligerum esse negent, qui fabulam a nebulone Guillandino confictam de Burdonio publicant. Non est quod alium laborem suscipiam. Satis mihi dabunt, in quo pauxillum hoc aetatis, quod mihi superest, exerceam. Sed nihil mihi felicius contingere potest, quam contumeliam ab improbissimis hominibus accipere, si modo ulla contumelia ad me ab hujusmodi alastoribus pervenire potest. Unum curo, bonis placere, malis displicere, qui per me crepent, licet. Vale. Lugduni Batavorum. Prid. Kal. Maj. Iuliani. MDCVI.